Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De his quae habere συμπτωσίαν videntur cum luna iuvenescente [*](iuvenescente, suggested by Hosius, who writes mansuescente in his text; ansuescente δΝΠ; anuescente (ac vescente, X), OX; accrescente or adolescente, Lion.) ac senescente.

ANNIANUS poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.

Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit.

Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque [*](macriusculaeque, Hertz; macrae quaeque, NX; macraeque ΠΧ;2 macrus queque, Δ.) essent: Luna, inquit Annianus, nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est.