Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent, Nonne Lucilium, inquit, nostrum meministis dicere:

  1. Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras
  2. Et iecur addit?

Eadem autem ipsa quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt.

Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores.

Id etiam, inquit, multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi: Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.