Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter;

unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure [*](cura, Madvig; loro, Goettling.) atque cum signo habebant.

Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.

Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras

versibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant;

id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;

resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat;