Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

LIBRI sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui rebus eius absentis

curabant.

In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam verba ex his litteris confici nulla possunt.

Erat autem conventum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur;

quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hanc scribendi latebram parabant.

Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura. [*](scriptura, Hertz; scriptarum, ω.)

Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae [*](hostibus exceptae, ς.) forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.