Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

globos quoque , quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit.

Item quod ait: sidera lambit, vacanter hoc etiam, inquit, accumulavit et inaniter.

Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.

Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia; nisi si candenti dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti. Nam candens scilicet a candore dictum, non a calore.

Quod saxa autem et scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.

Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.