Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Fuit etiam qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, saltem sibi dictum videri u littera media extrita; salutem ante dictum, quod nos saltem diceremus. Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere hoc saltem fieri aut dari oportere, tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.

Sed hoc

itidem non inlepide quidem fictum, nimis tamen esse videtur commenticium. Censuimus igitur amplius quaerendum.

Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis usus est: celatim, vellicatim, saltuatim.

CUM lectitaremus Historiam Sisennae adsidue. huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec: cursim, properatim, celatim, vellicatim, saltuatim.

Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant, reliqua in Historiarum sexto sic scripta sunt: Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit. Item alio in loco: Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.

Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt [*](sunt, Damsté; fuit, ω.) in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum; tractatumque an idem duo ista significant, fatum atque natura, an diversum.

MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: Hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam [*](Many MSS. of Cic. omit etiam.) praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.