Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Num igitur secundum istam verborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur intra Kalendas pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur.

Saltem particula quam vim habeat et quam originem.

SALTEM particula quam haberet principem significationem, quaeque vocis istius origo esset, quaerebamus.

Ita enim primitus factam esse apparet, ut non videatur, sicuti quaedam subplementa orationis, temere et incondite adsumpta.

Atque erat qui diceret legisse se in Grammaticis Commentariis P. Nigidii, saltem ex eo dictum quod esset si aliter, idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam, si aliter non potest. Sed id nos in isdem commentariis P. Nigidii,

cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam invenimus.

Videntur autem verba ista si aliter non potest a significatione quidem voculae huius de qua quaerimus non abhorrere. Set tot verba tamen in paucissimas litteras cludere, inprobae cuiusdam subtilitatis est.