Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur cis Tiberim et uls Tiberim dici coeptum est citra Tiberim et ultra Tiberim; item quod erat in, accedente eadem syllaba, intra factum est.

Sunt ergo haec omnia quasi contermina iunctis inter se finibus cohaerentia: intra oppidum, ultra oppidum, citra oppidum, ex quibus intra, sicuti dixi, in significat;

nam qui dicit intra oppidum, intra cubiculum, intra ferias, non dicit aliud quam in oppido, in cubiculo, in feriis.

Intra Kalendas igitur non ante Kalendas est, sed in Kalendis; id est, eo ipso die quo Kalendae sunt.

Itaque secundum verbi ipsius rationem qui iussus est intra Kalendas pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum vocis facit;

nam, si ante id fiat, non intra pronuntiat, sed citra.

Nescio quo autem pacto recepta vulgo interpretatio est

absurdissima, ut intra Kalendas significare videatur etiam citra Kalendas vel ante Kalendas, nihil enim ferme interest.