Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare intra Kalendas iussus essem, Sulpicium

Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis intra Kalendas ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me [*](me iudicem, Hertz (N2); me omitted by Q.) videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem. Cur, inquit,

hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis? Tum illi ego ita respondi:

Si aut de vetere, inquam, iure et [*](et, ilosius; aut, ω.) recepto aut controverso et ambiguo aut novo et constituto discendum esset, issem plane sciscitatum ad istos quos dicis;

sed cum verborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, scaevus profecto et caecus animi forem, si, cum haberem tui copiam, issem magis ad alium quam ad te.

Audi igitur, inquit, de ratione verbi quid existimem, sed eo tamen pacto ut id facias, non quod ego de proprietate vocis disseruero, sed quod in ea re omnium pluriumve consensu observari cognoveris; non enim verborum tantum communium verae atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.

Tum deinde disseruit, me et plerisque aliis audientibus, in ferme modum: Cum dies, inquit, ita praefinita est, ut iudex intra Kalendas pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum

ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.

Ipsum autem verbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur intra Kalendas, non alius accipi dies debeat quam solae Kalendae. Nam tres istae voces intra, citra, ultra, quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur in, cis, uls.