Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Nihil enim speciosius videbatur quam esse Carthaginem, quae non timeretur.

Igitur Manilio Censorinoque consulibus populus Romanus adgressus Carthaginem spe pacis iniecta traditam a volentibus classem sub ipso ore urbis incendit.

Tum evocatis principibus, [*](patratum: raptum B.) [*](sed: et B. ) [*](Massinissa Iahnius: massinissae BNL. ) [*](urbis post felicitas BNL. )

p.138
si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;

non quia iam spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent hostium quam suis manibus everti.

Qui rebellandum fuerit furor, vel hinc intellegi potest, quod in usum novae classis tecta domuum resciderunt; in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula crinis suos matronae contulerunt. Mancino deinde consule terra marique fervebat obsidio.