Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Tertium Punicum bellum et tempore exiguum (nam quadriennio patratum [*]()est) et in comparatio-nem priorum minimum labore (non enim tam cum viris quam cum ipsa urbe pugnatum est) sed [*]()plane maximum eventu: quippe tandem Carthago finita est.

Atquin si quis trium temporum momenta consideret, primo commissum est Punicum bellum,

profligatum secundo, tertio vero confectum est. Sed huius causa belli, quod contra foederis legem adversus Numidas quidem, sed parassent classem et exercitum.

Frequens autem Massinissa [*]()finis territabat; sed huic ut bono socioque regi favebatur. Cum de bello sederet, de belli fine tractatum est. Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem,

et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas [*]()inciperet; medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moveretur.