Florida

Apuleius

Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.

Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam uino repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore: cuius rei obseruationem probe callebat, ut qui diligentissime animaduerteret uenarum pulsus inconditos uel praeuaros. is igitur cum forte in ciuitatem sese reciperet et rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis ciuitatis funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine, qui exequias uenerant, circumstare, omnis tristissimos et obsoletissimos uestitu. propius accessit, utine cognosceret more ingenii humani, quisnam esset, quoniam percontanti nemo responderat, an uero ut ipse aliquid in illo ex arte

p.40
deprehenderet. certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit. iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, iam eum pollinctum, iam paene rogum paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animaduersis, etiam atque etiam pertrectauit corpus hominis et inuenit in illo uitam latentem. confestim exclamauit uiuere hominem: procul igitur faces abicerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent. murmur interea exortum; partim medico credendum dicere, partim etiam inridere medicinam. postremo propinquis etiam hominibus inuitis, quodne iam ipsi hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habebant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetrauit breuem mortuo dilationem atque ita uispillonum manibus extortum uelut ab inferis postliminio domum rettulit confestimque spiritum recreauit, confestim animam in corporis latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis prouocauit.

sapientis uiri super mensam celebre dictum est: prima, inquit, creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, tertia ad uoluptatem, quarta ad insaniam. uerum enimuero Musarum creterra uersa uice quanto crebrior quantoque meracior, tanto propior ad animi sanitatem. prima creterra litteratoris rudimento excitat, secunda grammatici

p.41
doctrina instrauit, tertia rhetoris eloquentia armat. hactenus a plerisque potatur. ego et alias creterras Athenis bibi: poeticae commotam, geometriae limpidam, musicae dulcem, dialecticae austerulam, iam uero uniuersae philosophiae inexplebilem scilicet et nectaream. canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, XenoCrates satiras: Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu. ergo sicut ad poenam sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari praedicanda. quae autem maior laus aut certior. quam Karthagini benedicere, ubi tota ciuitas eruditissimi estis, penes quos omnem disciplinam pueri discunt, iuuenes ostentant, senes docent? Karthago prouinciae nostrae magistra uenerabilis, Karthago Africae Musa caelestis, Karthago Camena togatorum.