---viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem
p.31
ingenii quaerant et adfectata amicitiae uestrae specie glorientur. utrumque enim a me, Scipio Orfite, longe abest. nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere putem potest, potest autem quiuis falso gloriari. ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda. quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia. ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti. quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut sommo soluatur aut uino mergatur aut morbo sepeliatur? profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat,
p.32
ita uox in uagina silentii condita diutino torpore hebetatur. desuetudo omnibus pigritiam, pigritia ueternum parit. tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit; igitur identidem boando purgant rauim. ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior. mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant. pro quibus homini uox diuinitus data angustior quidem, sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem. quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum; equidem et si fidibus adprime callerem, non nisi confertos homines consectarer. in solitudine cantilauit Orpheus in siluis, inter delphinas Arion, quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus,
p.33
ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent. auibus haec secretaria utinquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus. et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur. enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem. metuo quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet uel tua generosa modestia uel mea ingenua uerecundia. sed nequeo, quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel paucissima attingam. uos ea mecum, ciues ab eo seruati, recognoscite.
tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis
p.34
amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare. nam et pro amplitudine ciuitatis frequentia collecta et pro magnitudine frequentiae locus delectus est. praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio. quapropter, ut poetae solent hic ibidem uarias ciuitates substituere, ut ille tragicus, qui in theatro dici facit:
- Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis,
item ille comicus:
- perparuam partim postulat Plautus loci
- de uostris magnis atque amoenis moenibus,
- Athenas quo sine architectis conferat,
non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam ciuitatem hic, sed enim ipsius Karthaginis uel curiam uel bybliothecam substituere. igitur proinde habetote, si curia digna protulero, ut si in ipsa curia me audiatis, si erudita fuerint, ut si in bybliotheca legantur. quod utinam mihi pro multitudine auditorii prolixa oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi me facundissimum cumperem. sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit
p.35
aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis: ubi uber, ibi tuber. id ego cum in alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior. nam quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac—mirum dictu— ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor. an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue? ita mihi et patria in concilio Africae, id est uestro, et pueritia apud uos et magistri uos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et uox mea utraque lingua iam uestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita, quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio uestro comprobantur. haec tanta ac totiuga inuitamenta communia non minus uos ad audiendum prolectant quam me ad audiendum retardant, faciliusque laudes uestras alibi gentium quam apud uos praedicarim: ita apud suos cuique modestia obnoxia est, apud extrarios autem ueritas libera. semper adeo et ubique uos quippe ut parentis ac primos magistros meos celebro mercedemque uobis rependo, non illam, quam Protagora sophista
p.36
pepigit nec accepit, sed quam Thales sapiens nec pepigit et accepit. uideo, quid postuletis: utramque narrabo.
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus—inde ei suppeditata doctrina est—, eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices uicisset. igitur Euathlus postquam cuncta illa exorabula iudicantium et decipula aduersantium et artificia dicentium uersutus alioquin eti ingeniatus ad astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris frustrari magistrum diutuleque nec agere uelle nec reddere, usque dum Protagoras eum ad iudices prouocauit expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit: nam siue ego uincero, inquit, soluere mercedem debebis ut condempnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris. ita, si uincis, in condicionem incidisti: si uinceris, in damnationem. quid quaeris? ratio conclusa iudicibus acriter et inuincibiliter uidebatur. enimuero Euathlus, utpote tanti ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit. nam si ita est, inquit, neutro modo quod petis debeo. aut enim uinco et iudicio dimittor, aut uincor et pacto absoluor, ex quo non debeo mercedem, si hanc
p.37
primam causam fuero penes iudices uictus. ita me omni modo liberat sententia, si uinco, condicio, si uincor sententia nonne uobis uidentur haec sophistarum argumenta obuersa inuicem uice spinarum, quas uentus conuoluerit, inter se cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione, mutuo uulnere? atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est: cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse.
Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis uiris facile praecipuus—enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator—maximas res paruis lineis repperit: temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula. idem sane iam procliui senectute diuinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Priennensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi. satis, inquit, mihi
p.38
fuerit mercedis, Thales sapiens, si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, non tibi adsciueris, sed eius inuenti me potius quam alium repertorem praedicaris. pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus.
hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus. ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror. nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili numine propitius stregit. eius dei hymnum Graeco et Latino carmine nobis ecce iam canam iam illi a me dedicatum. sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores. quibus cum sit summa
p.39
concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthaginem diligat, atque summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter. eorum ego sermonem ratus et uobis auditu gratissimum, mihi compositu congruentem et dedicatur religiosummo, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Perseo Graece, quae ego pridie in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. nam et Perseus, quamuis et ipse optime possit, tamen hodie uobis atticissabit.