Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret. Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat. Alium de foro quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit et nunc aries ille causas agit. Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat, iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione

p.18
damnavit et, ut cuncti numerant, iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur.

Quae cum subinde ac multis noceret, publicitus indignatio percrebruit, statutumque ut in eam dic altera severissime saxorum iaculationibus vindicaretur: quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium: et sic illa propitiata totam civitatem absoluit. At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit. Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo

p.20
discessit.”

Mira inquam Nec minus saeva, mi Socrates, memoras. Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat. Itaque maturius quieti nos reponamus et somno levata lassitudine noctis antelucio aufugiamus istinc quam pote longissime.

Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius. Ego vero adducta fore pessulisque firmatis, grabatulo etiam pone cardine;; supposito et probe aggesto, super eum me recipio: ac primum prae metu aliquantisper vigilo, dein circa tertiam ferme vigiliam paululum conniveo. Commodum quieveram, et repente impulsu maiore quam ut latrones crederes ianuae reserantur, immo vero fractis et evolsis funditus caidinibus prosternuntur. Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.

Tunc ego sensi naturalitus quosdam affectus in contrarium provenire: nam ut lacrimae saepicule de gaudio prodeunt, ita et in illo nimio pavore risum nequivi continere, de Aristomene testudo factus. Ac dum infimum deiectus, obliquo aspectu, quid

p.22
rei sit grabatuli sollertia munitus opperior, video mulieres duas altioris aetatis; lucernam lucidam gerebat una, spongiam et nudum gladium altera; hoc habitu Socratem bene quietum circumstetere. Infit illa cum gladio Hic est, soror Panthia, carus Endymion, hic Catamitus meus, qui diebus ac noctibus illusit aetatulam meam: hic, qui meis amoribus subterhabitis non solum me diffamat probris, verum etiam fugam instruit. At ego scilicet Ulixi astu deserta vice Calypsonis aeternam solitudinem flebo. Et porrecta dextera meque Panthiae suae demonstrato, At hic bonus inquit Consiliator Aristomenes, qui fugae huius auctor fuit, et nunc moirti proximus iam humi prostratus grabatulo succubans iacet, et haec omnia conspicit, impune se laturum meas contumelias putat. Faxo eum sero, immo statim, immo vero iam nunc ut et praecedentis dicacitatis et instantis curiositatis paeniteat.

Haec ego ut accepi, sudore frigido miser perfluo tremore viscera quatior, ut grabatulus etiam succussu meo[*]()inquietus super dorsum meum palpitando saltaret. At bona Panthia Quin igitur inquit Soror, hunc primum bacchatim discerpimus vel membris eius destinatis virilia desecamus? Ad haec Meroe (sic enim reapse nomen eius tunc fabulis Socratis convenire sentiebam) Immo ait Supersit hic saltem, qui miselli huius corpus parva contumulet humo, et capite Socratis in alterum dimoto latus [*](The MSS appear to have succussus sum eo. The correction is due to Helm. )

p.24
per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam: haec ego meis oculis aspexi. Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere: et spiritum rebulliret. Quod vulnus qua maximi; patebat spongia offulciens Panthia heus tu inquit Spongia, cave in mari nata per fluvium transeas. His editis abeunt: remoto grabatulo varicus super faciem meam residentes vesicam exonerant, quoad me urinae spurcissimae madore perluerent.

Commodum limen evaserant, et fores ad pristinum statum integrae resurgunt; cardines ad foramina resident, postes ad repagula redeunt, ad claustra pessuli recurrunt. At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus, Quid inquam De me fiet, ubi iste iugulatus mane paruerit? Cui videbor verisimilia dicere proferens vera? Proclamares saltem suppetiatum, si resistere vir tantus mulieri nequibas: sub oculis tuis

p.26
homo iugulatum et siles? Cur autem te simile latrocinium non peremit? Cur saeva crudelitas vel propter indicium sceleris arbitro pepercit? Ergo quoniam evasisti mortem, nunc illo redi.

Haec identidem mecum replicabam, et nox ibat in diem: optimum itaque factu visum est anteluculo furtim evadere et viam licet trepido vestigio capessere. Sumo sarcinulam meam, subdita clavi pessulos reduco: at illae probae et fideles ianuae, quae sua sponte reseratae nocte fuerant, vix tandem et aegerrime tunc clavis suae crebra immissione patefiunt.