Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

At ille qui coeperat, Ne inquit Istud mendacium tam verum est, quam si quis velit dicere magico susurramine amnes agiles reverti, mare pigrum colligari, ventos inanimes exspirare; solem inhiberi, lunam despumari, stellas evelli, diem tolli, noctem teneri. Tunc ego in verba fidentior heus tu inquam Qui sermonem ieceras priorem, ne pigeat te vel taedeat reliqua pertexere, et ad alium Tu vero crassis auribus et obstinato corde respuis quae forsitan vere perhibeantur. Minus Hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur; quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia, verum etiam factu facilia senties.

Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii: et tamen Athenis proxime et ante Poecilen porticum isto gemino obtutu circulatorem aspexi equestrem spatham

p.8
praeacutam mucrone infesto devorasse ac mox eundem invitamento exiguae stipis venatoriam lanceam, qua parte minatur exitium, in ima viscera condidisse: et ecce pone lanceae ferrum, qua bacillum inversi teli ad occipitium per ingluviem subit, puer in mollitiem decorus insurgit inque flexibus tortuosis enervam et exossam saltationem explicat cum omnium, qui aderamus, admiratione: diceres dei medici baculo, quod ramulis semiamputatis nodosum gerit, serpentem generosum lubricis amplexibus inhaerere. Sed iam cedo tu sodes, qui coeperas, fabulam remetire. Ego tibi solus haec pro isto credam et quod ingressui primum fuerit stabulum, prandio participabo. Haec tibi merces deposita est.

At ille: “Istud quidem, quod polliceris, aequibonique facio, verum quod inchoaveram porro exordiar. Sed tibi prius deierabo solem istum omnividentem [*]()deum me re vera comperta memorare, nec vos ulterius dubitabitis si Thessaliae proximam civitatem perveneritis, quod ibidem passim per ora populi sermo iactetur quae palam gesta sunt. Sed ut prius noritis cuiatis sim; Aegiensis: audite et quo quaestu me teneam; melle vel casco et huiuscemodi cauponiorum mercibus per Thessaliam Aetoliam Boeotiam ultro citro discurrens. Comperto itaque Hypatae, quae civitas cunctae Thessaliae antepollet, caseum recens et sciti saporis admodum commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne praestinaturus. Sed, ut fieri assolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est; omne enim pridie Lupus negotiator magnarius coemerat. Ergo [*](The MSS have simply videntem, which would need an object. Leo's omnividentem seems the simplest emendation. )

p.10
igitur inefficaci celeritate fatigatus commodum vespera oriente ad balneas processeram; ecce Socraten contubernalem meum conspicio.

Humi sedebat scissili palliastro semiamictus, paene alius lurore, ad miseram maciem deformatus, qualia solent fortunae detrimina[*]()stipes in triviis erogare. Hunc talem, quamquam necessarium et summe cognitum, tamen dubia mente propius accessi. Hem inquam Mi Socrates, quid istud? Quae facies? Quod flagitium? At vero domi tuae iam defletus et conclamatus es; liberis tuis tutores iuridici provincialis decreto dati; uxor persolutis inferialibus [*]()officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur. At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris. Aristomene, inquit[*]() Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras! Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret. Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat [*](Oudendorp's emendation for the impossible deterrima of the MSS. ) [*](Helm's emendation for the MSS' ferialibus. Or the feralibus of the older editions would suffice. )

p.12
enitor.

At ille, ut erat, capite velato Sine, sine inquit Fruatur diutius trophaeo Fortuna quod fixit ipsa.

Effeci sequatur et simul unam e duabus laciniis meis exuo eumque propere vestio dicam an contego, et illico lavacro trado; quod unctui, quod tersui, ipse praeministro; sordium enormem eluviem operose effrico; probe curatum, ad hospitium, lassus ipse fatigatum aegerrime sustinens, perduco; lectulo refoveo, cibo satio, poculo mitigo, fabulis permulceo. Iam allubentia proclivis est sermonis et ioci et scitum et cavillum; iam dicacitas tinnula,[*]()cum ille imo de pectore cruciabilem suspiritum ducens, dextra saeviente frontem replaudens, Me miserum infit Qui, dum voluptatem gladiatorii spectaculi satis famigcrabilis consector, in has aerumnas incidi. Nam ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mense decimo ibidem attentus nummatior revortor, modico priusquam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus tandem evado et, utpote ultime affectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diuturnae et miserae refero: quae me [*](Oudendorp's emendation for the MSS' timida. Heln suggests intimida. )

p.14
nimis quam humane tractare adorta cenae gratae atque gratuitae ac mox, urigine percita, cubili suo applicat. Et statim miser ut cum illa acquievi, ab unico congressu annosam ac pestilentem luem[*]()contraho et ipsas etiam lacinias, quas boni latrones contegendo mihi concesserant, in eam contuli, operulas etiam, quas adhuc vegetus saccariam faciens merebam, quoad me ad istam faciem, quam paulo ante vidisti, bona uxor et mala fortuna perduxit.

Pol quidem tu dignus inquam Es extrema sustinere, si quid est tamen novissimo extremius, qui voluptatem veneriam et scortum scorteum Lari et liberis praetulisti. At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus, Tace, tace inquit, et circumspiciens tutamenta sermonis, Parce inquit (In feminam divinam, ne quam tibi lingua intemperante noxam contrahas Ain tandem? inquam Potens illa et regina caupona quid mulieris est? Saga inquit Et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sidera extinguere, Tartarum ipsum illuminare. Oro te inquam Aulaeum tragicum dimoveto et siparium scaenicum complicato et cedo verbis [*](A substantive has dropped out of the MSS. Luem is the suggestion of Nic. Heinsius. )

p.16
communibus. Vis inquit “Unum vel alterum, immo plurima eius audire facta? Nam ut se ament efflictim non modo incolae, verum etiam Indi vel Aethiopes utrique, vel ipsi Antichthones, folia sunt artis et nugae merae. Sed quod in conspectum plurium perpetravit, audi.