Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. libare nullos sustinet mihi uersus,
  2. illius uxor aut amica riualem
  3. lasciuiendo languidum, precor, reddat,
  4. et ipse longa nocte dormiat solus
  5. libidinosis incitatus erucis.
  1. Quod partem madidam mei uidetis,
  2. per quam significor Priapus esse,
  3. non ros est, mihi crede, nec pruina,
  4. sed quod sponte sua solet remitti,
  5. cum mens est pathicae memor puellae.
  1. Tu, quicumque uides circa tectoria nostra
  2. non nimium casti carmina plena ioci,
  3. uersibus obscenis offendi desine: non est
  4. mentula subducti nostra supercilii.
  1. Quaedam, si placet hoc tibi, Priape,
  2. fucosissima me puella ludit
  3. et nec dat mihi nec negat daturam,
  4. causas inuenit usque differendi.
  5. quae si contigerit fruenda nobis,
  6. totam cum paribus, Priape, nodis
  7. cingemus tibi mentulam coronis.