Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Huic nimirum magis Aesopus tragoedus in adoptionem dare filium suum quam bonorum suorum heredem relinquere debuit, non solum perditae, sed etiam furiosae luxuriae iuuenem. quem constat cantu

conmendabiles auiculas inmanibus emptas pretiis pro ficedulis ponere acetoque liquatos magnae summae uniones potionibus aspergere solitum, amplissimum patrimonium tamquam amaram aliquam sarcinam quam celerrime abicere cupientem. quorum alterius senis, alterius adulescentis sectam secuti longius manus porrexerunt: neque enim ullum uitium finitur ibi, ubi oritur. inde ab oceani litoribus adtracti pisces, inde infusae culinis arcae censibusque edendi ac bibendi uoluptas reperta.

Vrbi autem nostrae secundi Punici belli finis et Philippus Macedoniae rex deuictus licentioris uitae fiduciam dedit. quo tempore matronae Brutorum domum ausae sunt obsidere, qui abrogationi legis Oppiae intercedere parati erant, quam feminae tolli cupiebant, quia his nec ueste uarii coloris uti nec auri plus semunciam habere nec iuncto uehiculo propius urbem mille passus nisi sacrificii gratia uehi permittebat. et quidem optinuerunt ut ius per continuos xx annos seruatum aboleretur: non enim prouiderunt saeculi illius uiri ad quem cultum tenderet insoliti coetus pertinax studium aut quo se usque effusura esset legum uictrix audacia. quod si animi muliebris apparatus intueri potuissent, quibus cotidie aliquid nouitatis sumptuosius adiectum est, in ipso introitu ruenti luxuriae obstitissent. sed quid ego de feminis ulterius loquar, quas et inbecillitas mentis et grauiorum operum negata adfectatio

omne studium ad curiosiorem sui cultum hortatur conferre, cum temporum superiorum et nominis et animi excellentis uiros in hoc priscae continentiae ignotum deuerticulum prolapsos uideam? idque iurgio ipsorum pateat.

Cn. Domitius L. Crasso collegae suo altercatione orta obiecit, quod columnas Hymettias in porticu domus haberet. quem continuo Crassus quanti ipse domum suam aestimaret interrogauit, atque ut respondit 'sexagies sestertio', 'quanto ergo eam' inquit, 'minoris fore existimas, si decem arbusculas inde succidero?' 'ipso tricies sestertio' Domitius. tunc Crassus: 'uter igitur luxuriosior est, egone, qui decem columnas centum milibus nummum emi, an tu, qui decem arbuscularum umbram tricies sestertii summa conpensas?' sermonem oblitum Pyrri, inmemorem Hannibalis iamque transmarinorum stipendiorum abundantia oscitantem! et quanto tamen insequentium saeculorum aedificiis et nemoribus angustiorem † quam introduxerunt atque inchoatam a se lautitiam posteris relinquere quam a maioribus acceptam continentiam retinere maluerunt.

Quid enim sibi uoluit princeps suorum temporum Metellus Pius tunc, cum in Hispania aduentus suos ab hospitibus aris et ture excipi patiebatur? cum Attalicis aulaeis contectos parietes laeto animo intuebatur? cum inmanibus epulis apparatissimos interponi ludos sinebat? cum palmata ueste conuiuia celebrabat demissasque lacunaribus aureas coronas uelut caelesti capite recipiebat? et ubi ista? non in Graecia neque in Asia, quarum luxuria seueritas ipsa corrumpi poterat, sed in horrida et bellicosa prouincia, cum praesertim acerrimus hostis Sertorius Romanorum exercituum oculos Lusitanis telis praestringeret: adeo illi patris sui Numidica castra exciderant. patet igitur quam celeri transitu luxuria affluxerit: nam cuius adulescentia priscos mores uidit, senectus nouos orsa est.

Consimilis mutatio in domo Curionum extitit, si quidem forum nostrum et patris grauissimum supercilium et filii sescenties sestertium aeris alieni aspexit, contractum famosa iniuria nobilium iuuenum. itaque eodem tempore et in isdem penatibus diuersa saecula habitarunt, frugalissimum alterum, alterum nequissimum.