Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.

Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.

Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressurum adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus.

Blandum etiam malum luxuria, quam accusare aliquanto facilius est quam uitare, operi nostro inseratur, non quidem ut ullum honorem recipiat, sed ut se ipsa recognoscens ad paenitentiam inpelli

possit. iungatur illi libido, quoniam ex isdem uitiorum principiis oritur, neque aut a reprehensione aut ab emendatione separentur, gemino mentis errore conexae.

C. Sergius Orata pensilia balinea primus facere instituit. quae inpensa a leuibus initiis coepta ad suspensa caldae aquae tantum non aequora penetrauit. idem, uidelicet ne gulam Neptuni arbitrio subiectam haberet, peculiaria sibi maria excogitauit, aestuariis intercipiendo fluctus pisciumque diuersos greges separatim molibus includendo, ut nulla tam saeua tempestas inciderit, qua non Oratae mensae uarietate ferculorum abundarent. aedificiis etiam spatiosis et excelsis deserta ad id tempus ora Lucrini lacus pressit, quo recentiore usu conchyliorum frueretur: ubi dum se publicae aquae cupidius inmergit, cum Considio publicano iudicium nanctus est. in quo L. Crassus aduersus illum causam agens errare amicum suum Considium dixit, quod putaret Oratam remotum a lacu cariturum ostreis: namque ea, si inde petere non licuisset, in tegulis reperturum.