Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nam Solon quanta industria flagrauerit et uersibus conplexus est, quibus significat se cotidie aliquid addiscentem senescere, et supremo uitae die confirmauit, quod adsidentibus amicis et quadam de re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum caput erexit interrogatusque quapropter id fecisset respondit 'ut, cum istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, moriar'. migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo uitam ingrederentur, quo eam Solon egressus est.

Quam porro industrius Themistocles, qui maximarum rerum cura districtus, omnium tamen ciuium suorum nomina memoria conprehendit per summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem, quem paulo ante deuicerat, confugere coactus, prius quam in conspectum eius ueniret, Persico sermone se adsuefecit, ut labore parta commendatione regiis auribus familiarem et adsuetum sonum uocis adhiberet.

Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt, Cyrus omnium militum suorum nomina, Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine monitore exercitum salutaret, hic, ut eos, quibus imperabat, sine interprete adloqui posset.