Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurientem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis percipiendis uacantem, eundemque ad undecentesimum annum adtenta cura erudientem auditores tuos uideret: duplici enim labore unius saeculi spatium occupasti, incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses laudabilior.

Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuit, tam benigne mirifica illi opera sua exhibendo quam illa operibus eius tempora liberaliter sumministrando: prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedipode e)pi\ *kolwnw=| scripto, qua sola fabula omnium eiusdem studi poetarum praeripere gloriam potuit. idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon noluit, sepulcro patris quae retuli insculpendo.

Simonides uero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina et in eorum certamen descendisse ipse gloriatur. nec fuit inicum illum uoluptatem ex

ingenio suo diu percipere, cum tantam omni aeuo fruendam traditurus esset.