Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul uenisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut eam in quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum

ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem decreta reddenti.

Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae industriae notissimum exemplum, qui nullum umquam spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus fuerat, promere ausus est. quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius ludicram artem conmendauit, nec uulgi tantum fauorem, uerum etiam principum familiaritates amplexus est. haec sunt attenti et anxii et numquam cessantis studii praemia, propter quae tantorum uirorum laudibus non inpudenter se persona histrionis inseruit.

Graeca quoque industria, quoniam nostrae multum profuit, quem meretur fructum Latina lingua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato nomine maximae eloquentiae consummatio audientis animo oboritur, cum inter initia iuuentae artis, quam adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris sui uitium tanto studio expugnauit, ut ea a nullo expressius referretur. deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu uocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus uires negauerat, a labore mutuatus est: multos enim uersus uno impetu spiritus conplectebatur eosque aduersa loca celeri gradu scandens pronuntiabat ac uadosis litoribus insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat,

ut ad fremitus concitatarum contionum patientia duratis auribus uteretur. fertur quoque ori insertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo uacuum promptius esset et solutius. proeliatus est cum rerum natura et quidem uictor abiit malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. itaque alterum Demosthenen mater, alterum industria enixa est.