Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Terentius autem Varro humanae uitae expleto

spatio non annis, quibus saeculi tempus aequauit, quam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est.

Consimilis perseuerantiae Liuius Drusus, qui aetatis uiribus et acie oculorum defectus ius ciuile populo benignissime interpretatus est utilissimaque discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum natura, caecum fortuna facere potuit, ita neutra interpellare ualuit ne non animo et uideret et uigeret.

Publilius uero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui tali inconmodo perculsi secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes.