Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Q. Scaeuola legum clarissimus et certissimus uates, quotienscumque de iure praediatorio consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae dediti erant, consultores reiciebat. quo quidem facto moderationem magis suam commendabat quam auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius explicari posse confitendo, qui cotidiano usu eius callebant. sapientissimi igitur artis suae professores sunt a quibus et propria studia uerecunde et aliena callide aestimantur.

Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae de modo et forma eius secum sermonem conferre

conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae eius cedens, immo professioni.

Gloriantur Athenae armamentario suo, nec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia uisendum. cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.

Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore suo de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere uetuit.