Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ceterum natura, quem ad modum saepe numero aemulam uirium suarum artem esse patitur, ita aliquando inritam fesso labore dimittit. quod

summi artificis Euphranoris manus senserunt: nam cum Athenis xii deos pingeret, Neptuni imaginem quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus conplexus est, perinde ac Iouis aliquanto augustiorem repraesentaturus. sed omni impetu cogitationis in superiore opere absumpto posteriores eius conatus adsurgere quo tendebant nequiuerunt.

Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum immolatae Iphigeniae sacrificium referens, cum Calchantem tristem, maestum Vlixen, clamantem Aiacem lamentantem Menelaum circa aram statuisset, caput Agamemnonis inuoluendo nonne summi maeroris acerbitatem arte non posse exprimi confessus est? itaque pictura eius aruspicis et amici et fratris lacrimis madet, patris fletum spectantis adfectu aestumandum reliquit.

Atque ut eiusdem studii adiciam exemplum, praecipuae artis pictor equum ab exercitatione uenientem modo non uiuum labore industriae suae conprehenderat. cuius naribus spumas adicere cupiens tantus artifex in tam paruula materia multum ac diu frustra terebatur. indignatione deinde accensus spongeam omnibus inbutam coloribus forte iuxta se positam adprehendit et ueluti corrupturus opus suum tabulae inlisit. quam fortuna ad ipsas

equi nares directam desiderium pictoris coegit explere. itaque quod ars adumbrare non ualuit casus imitatus est.

Suae autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis exemplis admoneamur.