Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Restat ut seruorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus.

M. Antonius auorum nostrorum temporibus clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in iudicio accusatores seruum in quaestionem perseuerantissime postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum irent, lanternam praelatam contenderent. erat autem is etiam tum inberbis et stabat in corona

uidebatque rem ad suos cruciatus pertinere, nec tamen eos fugitauit. ille uero, ut domum quoque uentum est, Antonium hoc nomine uehementius confusum et sollicitum ultro est hortatus ut se iudicibus torquendum traderet, adfirmans nullum ore suo uerbum exiturum, quo causa eius laederetur, ac promissi fidem mira patientia praestitit: plurimis etenim laceratus uerberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam lamminis ustus omnem uim accusationis custodita rei salute subuertit. argui fortuna merito potest, quod tam pium et tam fortem spiritum seruili nomine inclusit.

Consulem autem C. Marium Praenestinae obsidionis miserabilem exitum sortitum, cuniculi latebris frustra euadere conatum leuique uulnere a Telesino, cum quo conmori destinauerat, perstrictum seruus suus, ut Sullanae crudelitatis expertem faceret, gladio traiectum interemit, cum magna praemia sibi proposita uideret, si eum uictoribus tradidisset. cuius dexterae tam opportunum ministerium nihil eorum pietati cedit, a quibus salus dominorum protecta est, quia eo tempore Mario non uita, sed mors in beneficio reposita erat.