Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Aeque inlustre quod sequitur. C. Gracchus, ne in potestatem inimicorum perueniret, Philocrati seruo suo ceruices incidendas praebuit. quas cum celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini

manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc uocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, famularis tantum modo fidei robur admiror. cuius si praesentiam animi generosus iuuenis imitatus foret, suo, non serui beneficio inminentia supplicia uitasset: nunc conmisit ut Philocratis quam Gracchi cadauer speciosius iaceret.

Alia nobilitas, alius furor, sed fidei par exemplum. Pindarus C. Cassium Philippensi proelio uictum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius obtruncatum insultationi hostium subtraxit seque e conspectu hominum uoluntaria morte abstulit ita, ut ne corpus quidem eius absumpti inueniretur. quis deorum grauissimi sceleris ultor illam dexteram, quae in necem patriae parentis exarserat, tanto torpore inligauit, ut se tremibunda Pindari genibus summitteret, ne publici parricidii quas merebatur poenas arbitrio piae uictoriae exsolueret? tu profecto tunc, diue Iuli, caelestibus tuis uulneribus debitam exegisti uindictam, perfidum erga te caput sordidi auxilii supplex fieri cogendo, eo animi aestu conpulsum, ut neque retinere uitam uellet neque finire sua manu auderet.

Adiunxit se his cladibus C. Plotius Plancus Munatii Planci consularis et censorii frater. qui, cum a triumuiris proscriptus in regione Salernitana lateret, delicatiore uitae genere et odore unguenti

occultam salutis custodiam detexit: istis enim uestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. a quibus conprehensi serui latentis multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli seruos ulterius cruciari, sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. quod certamen mutuae beniuolentiae arduum dinosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem seruorum fidem experiretur, an serui, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saeuitia liberarentur.