Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti noui atque inauditi generis prodigium incidit: namque in capite eius subito ueluti cornua erepserunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem reuertisset. quod ne accideret, uoluntarium ac perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem, quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regibus praeferatur. cuius testandae gratia capitis effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.

Genucius laudis huius, qua maior uix cogitari potest, successionem tradit Aelio praetori. cui ius dicenti cum in capite picus consedisset, aruspicesque adfirmassent conseruato eo fore ipsius domus statum felicissimum, rei publicae miserrimum, occiso

in contrarium utrumque cessurum, e uestigio picum † morsu suo in conspectu senatus necauit. decem et vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis uiros Cannensi proelio amisit: res publica procedente tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam stulta riserunt.

P. Decius Mus, qui consulatum in familiam suam primus intulit, cum Latino bello Romanam aciem inclinatam et paene iam prostratam uideret, caput suum pro salute rei publicae deuouit ac protinus concitato equo in medium hostium agmen patriae salutem, sibi mortem petens inrupit factaque ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. ex cuius uulneribus et sanguine insperata uictoria emersit.

Vnicum talis imperatoris specimen esset, nisi animo suo respondentem filium genuisset: is namque in quarto consulatu patris exemplum secutus deuotione simili, aeque strenua pugna, consentaneo exitu labantis perditasque uires urbis nostrae correxit. ita dinosci arduum est utrum Romana ciuitas Decios utilius habuerit duces an amiserit, quoniam uita eorum ne uinceretur obstitit, mors fecit ut uinceret.

Non est extinctus pro re publica superior Scipio Africanus, sed admirabili uirtute ne res publica extingueretur prouidit: siquidem cum adflicta Cannensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda uictoris esse Hannibalis uideretur, ideoque reliquiae prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q. Metello consilium agitarent, tribunus militum admodum iuuenis stricto gladio mortem unicuique minitando iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuit, sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem reuocauit.

Age, ut a singulis ad uniuersos transgrediar, quanto et quam aequali amore patriae tota ciuitas flagrauit! nam cum secundo Punico bello exhaustum aerarium ne deorum quidem cultui sufficeret, publicani ultro aditos censores hortati sunt ut omnia sic locarent, tamquam res publica pecunia abundaret, seque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello confecto petituros polliciti sunt. domini quoque eorum seruorum, quos Sempronius Gracchus ob insignem pugnam Beneuenti manu miserat, pretia ab imperatore exigere supersederunt. in castris etiam non eques, non centurio stipendium dari sibi desiderauit. uiri ac feminae quidquid auri argentiue habuerunt, item pueri insignia ingenuitatis ad sustentandam temporis difficultatem contulerunt. ac ne beneficio senatus quidem, qui muneribus his functos tributi onere liberauerat, quisquam uti uoluit, sed insuper

id omnes promptissimis animis praestiterunt: non ignorabant enim captis Veis, cum decimarum nomine, quas Camillus uouerat, aurum Apollini Delphico mitti oporteret neque emendi eius facultas esset, matronas ornamenta sua in aerarium retulisse, similiterque audierant mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione Capitolii omissa debebatur, earum cultu expletum. itaque et proprio ingenio et exemplo uetustatis admoniti nulla sibi in re cessandum existimauerunt.

Sunt et externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro ignique uastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam graue illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. id postquam cognouit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae occiderent effectum est.

Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manauit. is, cum Atheniensium urbem xxx tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet paruaque manu maximae rei molem adgrederetur,

et quidam e consciis dixisset 'quantas tandem tibi Athenae per te libertatem consecutae gratias debebunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum destructae tyrannidis opus laude cumulauit.

Themistocles autem, quem uirtus sua uictorem, iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam aram quasi quaedam pietatis clara uictima concidit. quo quidem tam memorabili eius excessu ne Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.

Sequitur eiusdem generis exemplum. cum inter Karthaginem et Cyrenas de modo agri pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque eodemque tempore iuuenes mitti et locum, in quem hi conuenissent, finem ambobus haberi populis. uerum hoc pactum Karthaginienses duo fratres nomine Philaeni perfidia praecucurrerunt, citra constitutam horam maturato gressu in longius promotis terminis. quod cum intellexissent Cyrenensium iuuenes, diu de fallacia eorum questi postremo acerbitate condicionis iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic eum finem ratum fore, si Philaeni uiuos ibi se obrui passi essent. sed consilio euentus non respondit: illi enim nulla interposita mora corpora sua his terra operienda tradiderunt. qui, quoniam patriae quam uitae suae longiores terminos esse maluerunt, bene iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico imperio. ubi sunt superbae Karthaginis alta moenia?

ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tantus equitatus? ubi inmenso Africae spatio non contenti spiritus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna partita est: at Philaenorum egregii facti memoriam ne patriae quidem interitus extinxit. nihil est igitur excepta uirtute, quod mortali animo ac manu inmortale quaeri possit.

Iuuenali ardore plena haec pietas. Aristoteles uero, supremae uitae reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio uix custodiens adeo ualenter pro salute patriae excubuit, ut eam ab hostilibus armis solo aequatam in lectulo Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus abiecta erat, erigeret. ita non tam urbs strata atque euersa Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignae quamque profusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis aetatis homines extiterint, sanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum † clara mundo suscripsit ubertas.

Det nunc uela pii et placidi adfectus parentium erga liberos indulgentia salubrique aura prouecta gratam suauitatis dotem secum adferat.

Fabius Rullianus quinque consulatibus summa cum gloria peractis omnibusque et uirtutis et uitae emeritis stipendiis legatus ire Fabio Gurgiti filio ad bellum difficile et periculosum conficiendum grauatus non est, paene ipso per se dumtaxat animo sine corpore militaturus, utpote propter ultimam senectutem lectuli otio quam labori proeliorum habilior. idem triumphantem equo insidens sequi, quem ipse paruulum triumphis suis gestauerat, in maxima uoluptate posuit, nec accessio gloriosae illius pompae, sed auctor spectatus est.