Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Vos quoque, fratres, memoria conplectar, quorum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium alimentis spiritum erogando specioso exitu uitae inclaruistis: xii enim milia nummum, quae post mortem uestram his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim manibus Paciaecis ultionem, Etpasto poenam, genitoribus nutrimenta, uobis gloriosa fata peperistis. itaque tumulis etiam nunc uiuitis, quia parentium senectutem tueri quam uestram expectare satius esse duxistis.

Notiora sunt fratrum paria Cleobis et Biton, Amphinomus et Anapias, illi, quod ad sacra Iunonis peragenda matrem uexerint, hi, quod patrem et matrem umeris per medios ignes portarint, sed neutris pro spiritu parentium expirare propositum fuit.

Nec ego Argiuam detrecto laudem aut Aetnaei

montis gloriam minuo, uerum obscuriori propter ignorantiam pietati notitiae lumen admoueo, sicut Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo enim totis regni sui uiribus in eorum regionibus subinde impetum facienti paulatim cedentes ad ultimas iam solitudines peruenerant. interrogati deinde ab eo per legatos quem finem fugiendi aut quod initium pugnandi facturi essent, responderunt se nec urbes ullas nec agros cultos, pro quibus dimicarent, habere: ceterum, cum ad parentium suorum monumenta uenisset, sciturum quemadmodum Scythae proeliari solerent. quo quidem uno tam pio dicto inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine redemit. prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistra, quae nullo uocis ministerio, nullo usu litterarum indigens propriis ac tacitis uiribus caritatem parentium liberorum pectoribus infundit. quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicet, non ut meliora fiant ingenia, quoniam quidem solida uirtus nascitur magis quam fingitur:

8

quis enim plaustris uagos et siluarum latebris corpora sua tegentes in modumque ferarum laniatu pecudum uiuentes sic Dario respondere docuit? illa nimirum, quae etiam Croesi filium loquendi usu defectum ad protegendam patris incolumitatem ministerio uocis instruxit: captis enim a Cyro Sardibus, cum unus e numero Persarum ignarus uiri in caedem eius concitato impetu ferretur, uelut oblitus quid sibi fortuna nascenti denegasset, ne Croesum regem occideret proclamando paene iam inpressum iugulo mucronem reuocauit.

ita, qui ad id tempus mutus sibi uixerat, saluti parentis uocalis factus est.

Eadem caritas Italico bello Pinnensem iuuenem, cui Pultoni erat cognomen, tanto animi corporisque robore armauit, ut, cum obsessae urbis suae claustris praesideret et Romanus imperator patrem eius captiuum in conspectu ipsius constitutum destrictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se minitans, nisi inruptioni suae iter praebuisset, solus e manibus senem rapuerit, duplici pietate memorandus, quod et patris seruator nec patriae fuit proditor.

Hanc caritatem proximus fraternae beniuolentiae gradus excipit: nam ut merito primum amoris uinculum ducitur plurima et maxima beneficia accepisse, ita proximum iudicari debet simul accepisse. quam copiosae enim suauitatis illa recordatio est: in eodem domicilio antequam nascerer habitaui, in isdem incunabulis infantiae tempora peregi, eosdem appellaui parentes, eadem pro me uota excubuerunt, parem ex maiorum imaginibus gloriam traxi! cara est uxor, dulces liberi, iucundi amici, accepti adfines, sed postea cognitis nulla beniuolentia accedere debet, quae priorem exhauriat.

Atque haec teste Scipione Africano loquor, qui, tametsi artissima familiaritate Laelio iunctus erat, tamen senatum supplex orauit ne prouinciae sors fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se

L. Scipioni in Asiam iturum promisit, et maior natu minori et fortissimus inbelli et gloria excellens laudis inopi et, quod super omnia est, nondum Asiatico iam Africanus. itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit triumphique praetextum huius cepit, illius tradidit, ministerio maior aliquanto quam frater imperio.

M. uero Fabius consul inclita pugna Etruscis et Veientibus superatis delatum sibi summo senatus populique studio triumphum ducere non sustinuit, quia eo proelio Q. Fabius frater eius consularis fortissime dimicans occiderat. quantam in eo pectore pietatem fraternae caritatis habitasse existimemus, propter quam tantus amplissimi honoris fulgor extingui potuit?

Hoc exemplo uetustas, illo saeculum nostrum ornatum est, cui contingit fraternum iugum Claudiae prius, nunc etiam Iuliae gentis intueri decus: tantum enim amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuit, ut cum Ticini, quo uictor hostium ad conplectendos parentes uenerat, graui illum et periculosa ualitudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. iter quoque quam rapidum et praeceps uelut uno spiritu corripuerit eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte mutato subinde equo cc milia passuum per modo deuictam barbariam Namantabagio duce solo comite contentus euasit. sed

eum tum maximo labore et periculo implicatum mortaliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis numen et di fautores eximiarum uirtutum et fidissimus Romani imperi custos Iuppiter comitatus est. Drusus quoque, quamquam fato iam suo quam illius officio propior erat, uigore spiritus et corporis uiribus conlapsus, eo ipso tamen, quo uita ac mors distinguitur, momento legiones cum insignibus suis fratri obuiam procedere iussit, ut imperator salutaretur. praecepit etiam dextera in parte praetorium ei statui, et consulare et imperatorium nomen optinere eum uoluit, eodemque tempore et fraternae maiestati cessit et uita excessit. his scio equidem nullum aliud quam Castoris et Pollucis specimen consanguineae caritatis conuenienter adici posse,

sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus profecto non erit ingratum, si militis summa erga fratrem suum pietas huic parti uoluminis adhaeserit: is namque in castris Cn. Pompei stipendia peragens, cum Sertorianum militem acrius sibi in acie instantem conminus interemisset iacentemque spoliaret, ut fratrem germanum esse cognouit, multum ac diu conuicio deos ob donum impiae uictoriae insecutus, prope castra transtulit et pretiosa ueste opertum rogo inposuit. ac deinde subiecta face protinus eodem gladio, quo illum interemerat, pectus suum transuerberauit seque super corpus fratris prostratum communibus flammis cremandum tradidit. licebat ignorantiae beneficio innocenti uiuere, sed ut sua potius pietate quam aliena uenia uteretur, comes fraternae neci non defuit.

Artissimis sanguinis uinculis pietas satis

fecit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia euersa domo integer status rei publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. uerum quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis est, ut alii ea salutis suae impendio testati sint?

Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii Superbi regno expulsi filio in acie ita equo concurrit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero uulnere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim populo Romano libertatem suam magno stetisse.

Cum autem in media parte fori uasto ac repentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea re illum tantum modo conpleri posse, qua populus Romanus plurimum ualeret, Curtius et animi et generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem nostram uirtute armisque praecipue excellere, militaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque uehementer admotis calcaribus praecipitem in illud

profundum egit, super quem uniuersi ciues honoris gratia certatim fruges iniecerunt, continuoque terra pristinum habitum recuperauit. magna postea decora in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque pietate Curtii erga patriam clarius obuersatur exemplum. cui principatum gloriae obtinenti consimile factum subnectam.