Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. o utinam ergo meus pro te non omnia posset
  2. atque aliquid dubitaret amor. quin nunc quoque quaero[*](quaero Bon. 2, quaere V )
  3. quid iubeas.— heu dure siles, magnumque minatur
  4. nescio quid tuus iste pudor? mene, optime quondam
  5. Aesonide, me ferre preces et supplicis ora
  6. fas erat? haud hoc nunc genitor putat aut dare poenas
  7. iam sceleris dominumque pati.' sic fata parantem[*](parantem T, parentum V )
  8. reddere[*](Reddere M 2, Redde V ) dicta virum furiata mente refugit
  9. vociferans. qualem Ogygias cum tollit in arces
  10. Bacchus et Aoniis inlidit Thyada[*](Thyada Heinsius, tyana V ) truncis,
  11. talis erat talemque iugis se virgo ferebat
  12. cuncta pavens: fugit infestos vibrantibus hastis
  13. terrigenas, fugit ardentes exterrita tauros.[*](huc transposuit Lemaire)
  14. si Pagasas vel Peliacas hinc denique nubes
  15. cerneret et tenui[*](tenui post Tempe add. Baehrens om V ) Tempe lucentia fumo,
  16. hoc visu contenta mori. tunc tota querellis
  17. egeritur questuque dies, eademque sub astris
  18. sola movet, maestis veluti nox illa sonaret
  19. plena[*](Plena M 2, Plana V ) lupis quaterentque truces ieiuna leones
  20. ora vel orbatae traherent suspiria vaccae.[*](vacc(a)e T Bon. 1, bacchae V )