Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- verum age et hoc etiam, quando potes, adice tantis
- muneribus[*](Muneribus M, Mumeneribus V ) meritisque tuis; namque aurea iussi
- terga referre sumus; socios ea gloria tangit.'
- sic ait et primis supplex dedit oscula palmis.
- Contra virgo novis iterum singultibus orsa est:
- 'linquo domos patrias te propter opesque meorum;
- nec iam nunc regina loquor sceptrisque relictis
- vota sequor: serva hanc profugae, prior ipse dedisti
- quam (scis nempe) fidem. di nostris vocibus adsunt,
- sidera et haec te meque vident. tecum aequora, tecum
- experiar quascumque vias, modo nequis abactam
- huc referat me forte dies oculisque[*](oculisque M, oculis V ) parentis
- ingerar; hoc superos,[*](superos M, superas V ) hoc te quoque deprecor, hospes.'
- Haec ait atque furens rapido per devia passu
- tollitur. ille haeret comes et miseratur euntem,[*](miseratur euntem M, miserat urentem V )
- cum subito ingentem media inter nubila flammam
- conspicit et saeva vibrantes luce tenebras.
- 'quis rubor iste poli? quod tam lugubre refulsit
- sidus?' ait. reddit trepido cui talia virgo:
- ipsius en oculos et lumina torva draconis
p.184