Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- prosilit, attonito qualis pede prosilit Ino
- in freta nec parvi meminit conterrita nati,
- quem tenet; extremum coniunx ferit inritus Isthmon.[*](Isthmon C, Pius, sihmo V )
- Iam prior in lucos curis[*](curiis M 1, curiit V ) urgentibus heros
- venerat et nemoris sacra se nocte tegebat,
- tum quoque siderea clarus procul ora iuventa.
- qualis adhuc sparsis comitum per lustra catervis
- Latmius aestiva residet venator in umbra,
- dignus amore deae, velatis cornibus et iam
- Luna venit: roseo talis per nubila ductor
- implet honore nemus talemque exspectat amantem.
- ecce autem pavidae virgo de more columbae,
- quae super ingenti circumdata praepetis umbra
- in quemcumque tremens hominem cadit, haut secus illa
- acta[*](Icta C ) timore gravi mediam se misit; at ille
- excepit blandoque prior sic ore locutus:
- 'o decus in nostros magnum ventura penates
- solaque[*](Solaque M 2, Sola qui V ) tantarum virgo haut indigna viarum
- causa reperta duci, mihi iam[*](duci, mihi iam Sudhaus, mihi iam V, mihi, iam nunc C, mihi, mihi iam Leo, mihi, iam iam vulgo | non nulla M 2 ut vid., non nulla V ) non ulla requiro
- vellera, teque meae satis[*](satis M, statis V ) est quaesisse carinae.