Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. cura mei quocumque[*](quocumque M 2, quodcumque V ) loco, quoscumque per annos;
  2. atque hunc te meminisse velis et nostra fateri
  3. munera,[*](Munera M, Munerat V ) servatum pudeat nec virginis arte.
  4. ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus?[*](nulli stringunt tua l. fletus vel nullo stringuntur l. fletu Heinsius, nullos stringunt tua l. fletus V, nullo tinguuntur l. fletu Ruhnken )
  5. an me mox merita morituram patris ab ira
  6. dissimulas?[*](Dissimulas M, Dissimilis V ) te regna tuae felicia gentis,
  7. te coniunx natique[*](natique T 1 Schenkl, nataeque V, materque nonnulli apud Pium | abibo VC b,cf. Thes.l.L. 168, 50 sqq., obibo C a, vulgo ) manent; ego prodita abibo;
  8. nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.'
  9. p.176
  10. protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum
  11. flexerat et simili iamdudum adflarat[*](adflarat Pius, adflebat V, adflabat M, cod. Bon. ) amore)
  12. 'tune'[*](Tune C, Tunc V ) ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta
  13. credis et ulla pati[*](pati Gronovius, peti V ) sine te loca? redde tyranno
  14. me potius, recipe ingratos atque exue cantus.
  15. quis mihi lucis[*](lucis M 2, locis V ) amor? patriam cur amplius optem,
  16. si non et genitor te primam amplectitur Aeson,
  17. teque tuo longe fulgentem vellere gaudens
  18. spectat et ad primos procumbit Graecia[*](procurrit Heinsius, sed ipsam Graeciam prosxunhsein Medeam sicut deam Iason blande promittit | graecia M, gratia V ) fluctus?
  19. respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.
  20. per te, quae[*](quae Bon. 2, qui V ) superis divisque potentior imis,
  21. perque haec, virgo,[*](virgo T Bon. 2, ergo V ) tuo redeuntia sidera nutu