Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- die,[*](dic Kr., Nec V ) pater ille tuus tantis me opponere monstris
- quid meritum aut tales voluit cur[*](cur Sudhaus, om.V, me Carrio (incertum an ex C | poenas M, ponoenas V ) pendere poenas?
- an iacet externa quod nunc mihi cuspide[*](cuspide M, cupide V ) Canthus,
- quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphis
- aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire
- perfidus atque suis extemplo[*](extemplo M, exemplo V ) cedere regnis.
- spem mihi promissam per quae discrimina rursus
- et reddat qua lege, vides. occumbere tandem
- possumus, idque sedet, quam non quaecumque subire
- patris iussa tui; numquam sine vellere abibo
- hinc ego, degenerem nee me tu prima videbis.
- Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora
- conticuisse viri iamque et sua verba reposci,
- nec quibus incipiat demens videt, ordine nec quo,
- quove tenus, prima cupiens effundere voce
- omnia, sed nec prima pudor dat verba timenti;[*](nec — timenti habet Par. )
- haeret et attollens vix tandem lumina fatur:
- 'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?
- unde mei spes[*](spes M, sps V ) ulla tibi? tantosque petisti
- cur non ipse[*](ipse M, ipsa V ) tua fretus virtute labores?
p.174