Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- proclamat neque opem ignoto viresque daturam,
- atque toro proiecta manet, cum visa vocari
- rursus et impulso sonuerunt cardine postes.[*](perierunt in V)
- Ergo ubi nescio quo penitus se numine vinci[*](uinci M 2 N, uincit M )
- sentit et abscisum[*](abscisum M, abscissum NT, excussum Heinsius ) quidquid pudor ante monebat,
- tum thalami penetrale petit, quae maxima norat
- auxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae.
- utque procul magicis spirantia tecta venenis
- et saevae patuere fores oblataque[*](oblataque T 1 Bon. 2, ablataque MNT ) contra
- omnia, quae ponto, quae manibus emit imis
- et quae sanguineo lunae[*](lunae T Bon. 2 lunam MN, cod. Bon. | destrinxit Burnmann, distrinxit UMT 2, distinxit NFT | sanguineo — ore Heinsius (idenm orbe), sanguinea - ira codd., sanguinea — ora Bury ) destrinxit ab ore,
- 'tunc sequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum,
- cum tibi tot mortes[*](mortes Zinzerling, mortis MNT, cod. Bon. ) scelerisque brevissima tanti
- effugia?' haec dicens, qua non velocior ulla
- pestis erat[*](sq. velocior ulla pestis erat d'Orville, uelocius ulla Pestiferam codd. ) toto nequiquam lumine[*](lumine MT, limine NT 1 ) lustrat
- cunctaturque super morituraque colligit iras.
- o nimium iucunda dies, quam cara sub ipsa
- morte magis: stetit et[*](et N, om. M ) sese mirata furentem est.
- 'occidis heu; primo potes hoc durare sub aevo?
- nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae
p.170