Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. hoc satis ipse ...........
  2. ei mihi, ne casus etiam spectare supremos[*](Hoc satis ipse etiam spectare supraemos V (etiam sp. su. ex v. 201 a), suppleas fere hoc satis ipse putes, miserae quod linquitur unum )
  3. atque iterum durae[*](dirae C | ire V, esse C ) cogar comes ire sorori.
  4. et nunc ille sua non quemquam sorte[*](sorte Bon. 1, forte V ) moveri,
  5. non ullum meminisse putat, cumque omnibus odit
  6. me quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas,
  7. illum ego, qui diris cinis ultimus haeserit arvis,[*](aruis V, oris C )
  8. ossaque, quis tauri saevusque pepercerit ignis,
  9. componam sedemque[*](sedemque M, sedem V ) dabo. fas tunc mihi manes
  10. dilexisse viri tumuloque has reddere curas.'
  11. Dixerat. ecce toro Venus improvisa resedit,
  12. sicut erat mutata deam mentitaque pictis
  13. vestibus et magica Circen Titanida virga.
  14. ipsa, velut lenti fallatur imagine somni,
  15. sic[*](sic T 1, Carrio, Hic V ) oculos incerta tenet magnique sororem
  16. paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens
  17. prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae
  18. ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe
  19. dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit
  20. p.166
  21. hinc fuga? quaeve fuit patriis mora gratior oris?[*](gratior oris N Bon. 1, grauior onis V (n et i literae ligatae))