Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- tantum effata magis campis intendere suadet,
- dum datur, ardentesque viri percurrere pugnas;
- at[*](At M, Ad V, ac Heinsius ) simul hanc dictis, ilium dea Marte secundo
- impulit[*](Impulit C, Sabellicus, Intulit V ) atque novas egit sub pectora vires.
- ora sub excelso iamdudum vertice coni
- saeva micant, cursuque ardescit, nec tibi, Perse,
- nec tibi, virgo, iubae laetabile sidus Achivae,
- acer ut autumni[*](autumni Bon. 1, autumi V, autumno Baehrens ) canis iratoque vocati
- ab Iove fatales ad regna[*](regna M, gregna V ) iniusta cometae.
- nec sua Crethiden latuit dea, vimque recentem
- sentit agi membris ac se super agmina tollit,[*](tollit M, tellit V, tolli Heinsius )
- quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre
- Caucasus et summas abiit hibernus in arctos.
- tunc vero, stabulis qualis leo saevit opimis
- luxurians[*](Luxurians M, Luxurias V ) spargitque famem mutatque cruores,
- sic neque parte ferox nec caede moratur in una
- turbidus[*](Turbidus M, Turpidus V | furit M, fuit V ) inque omnes pariter furit ac modo saevo
- ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae.
- tunc et terrificis undantem[*](undantem V, sudantem C ) crinibus Hebrum
- et Geticum Priona ferit; caput eripit Auchi