Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. siquis avem summi deducat ab aere[*](aere V, arbore C ) rami,
  2. ante manu tacita cui plurima crevit harundo;
  3. illa dolis viscoque super correpta sequaci
  4. implorat ramos atque inrita concitat alas.
  5. Parte alia infestis (nam fors ita iunxit[*](fors ita iunxit CT 2 Bon. 2, forsitan iuncxit V | in armis T 2 Bon. inanis V )) in armis
  6. Styrus adest, laetusque virum cognoscit Anausis,[*](Anausis Dureau de Lamalle, anausim V )
  7. et prior 'en cuius thalamis Aeetia virgo
  8. dicta manet nostrosque feret qui victor amores.
  9. non', ait,[*](En ait C ) 'invitoque gener mutabere patri.'
  10. tum simul adversas conlatis cursibus hastas
  11. coniciunt; fugit adductis Albanus habenis
  12. saucius atque datum leto non sperat Anausin,
  13. nec videt. ille autem telo moribundus adacto
  14. 'ad soceros pactaeque sinus en coniugis' inquit,
  15. 'Styre, fugis, vulnus referens, quod carmine nullo
  16. sustineat nullisque levet Medea venenis.'
  17. dixerat, extremus cum lumina corripit error,
  18. voxque repressa gelu percussaque vertice tellus.
  19. Hinc animos acies auget, magnoque doloris[*](magnoque doloris C, magnosque dolores V )
  20. turbine Gesandrum Mavors rapit: ille morantes