Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri
- corde tumet nec[*](nec M 2, ne V ) quas acies, quae castra sequatur,
- invenit; ire placet tandem[*](tandem M 2, tandemque V | tueri C, uideri V ) praesensque tueri,
- sternere si Minyas magnoque rependere luctu
- regis pacta queat Graiamque[*](graiamque M, gratamque V | pubem Ald. ) absumere puppem.
- impulit hinc currus, monstrum inrevocabile belli
- concutiens, Scythiaeque super tentoria sistit.
- protinus e castris fugit sopor: excita tela,
- turbatique coire[*](turbatique coire Kr., cf. 232, Turbati coire V, Turbati coiere M 2, vulgo ) duces; hos insuper ingens
- fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos
- advenisse sui repetentes[*](repetentes M 2, repente V ) vellera Phrixi,
- quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra
- luserit Aeetes atque in sua traxerit arma.
- Ergo, consiliis dum nox vacat alta movendis,
- legatos placet ire duces, mandataque Perses
- edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni
- ut moneant. quinam hinc animos averterit error?
- se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris
- reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:
- hinc odium et tanti venisse exordia belli.