Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- intemeranda minus, tantum[*](tantum T 1, codd. Burmanni et Pii, tantus V, tacitus C | lucus cod. Pii, C b, luctus VC a ) mihi lucus et agger
- quod rudis et sola colimur si gentibus[*](sigentibus V, frigentibus C ) umbra?
- est amor et rerum cunctis tutela suarum,[*](suarum Bon. 1, suorum V )
- et tibi, magne[*](magne Bon. 2, magna V ) pater, terris donaria certant:
- est honor his etiam lucis.[*](lucis Sudhaus, suus, V, suus. ast Bon. 2, suus. anne C | cara V, cf. Hom. II. IV 51 sq., clara C | Mycenes Gronovius, mycenis V ) ego cara Mycenes
- culmina, virgineas praeder si Cecropis[*](cecropis M 2, cecropias V ) arces,
- iam coniunx, iam te gemitu lacrimisque tenebit
- nata querens. metuant ergo nec talia possint.'[*](possint V (cf. 670), poscant Ald. )
- Non tulit haec animis, quin longa silentia Pallas
- rumperet inridens strepitumque minasque Gradivi.[*](gradiui M, gradiuit V )
- 'non tibi Aloidae,[*](Aloidae Bon. 2, aolidae V, Bystonidae C | murmura M, mura V ) quibus haec fera murmura iactes,
- non Lapithae, sed Pallas' ait; 'neque ego aegide digna,
- nec vocer ulterius proles Iovis, excidat iste
- ni tibi corde tumor: lituos miser armaque faxo
- oderis et primis adimam tua nomina bellis.
- quin simili matrem demens gravitate secutus;
- digna quidem, monstrum superis quae tale crearit.[*](crearit Heinsius, creauit V )
- quod tamen adgressae scelus aut quo crimine sontes,
- si iuvenem, qui iussa sui tam dira tyranni
- impavidus maria et nondum qui nota subibat,