Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- aut socios rapit atra dies aut ipse relinquo[*](relinquor CT )
- sontibus impulsus Furiis. ubi Tiphys?[*](funis subit iphys V ) ubi Idmon
- fata canens? ubi monstriferae par ille novercae?
- te sine, Thespiade, nos ulla movebimus ultra
- aequora? nec summa speculantem puppe videbo
- Pleiadumque globos et agentes noctibus Arctos?
- cui Minyas caramque ratem, cui[*](Cui M, Cy V ) sidera tradis?
- carpere securas quis iam iubet Aesona noctes?
- hoc labor, hoc dulci totiens fraudata sopore
- lumina et admotis nimium mens anxia Colchis[*](admotis — Colchis Gronovius, cf. IV 544 sq., adtonitis — colchis V, adtonitis — curis Balbus )
- profuit? heu quantum Phasis, quantum Aea[*](Aea cod. regius, aeta VC ) recessit.
- nunc quoque, si tenui superant[*](superant M 2, superat V ) in imagine curae,
- adsis umbra, precor, venturi praescia[*](prescia Bon. 1, praesagia V ) caeli
- rectoremque tuae moneas ratis.' haec ubi fatus,
- sola virum flammis vidit labentibus[*](lambentibus C ) ossa.
- 'quod tamen externis[*](externis MCT, extermis V, extremis Pius ) unum solamen in oris
- restat' ait, 'caras humus haec non dividat umbras
- ossaque nec tumulo nec separe[*](se pare M, sapere V ) contegat urna,
- sed simul, ut iunctis venistis in aequora fatis.'
- haud mora: reliquias socii defletaque miscent
p.109