Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. Caucasus, et summo pariter cum monte secutae
  2. incubuere trabes, abductaque flumina ponto.
  3. fit fragor, aetherias ceu Iuppiter arduus arces
  4. impulerit imas manus aut Neptunia terras.
  5. horruit immensum Ponti latus, horruit omnis
  6. Armeniae praetentus Hiber, penitusque recusso
  7. aequore Cyaneas Minyae timuere relictas.
  8. tum gemitu propiore chalybs densusque revulsis[*](revulsis cod. Bon., peruulsis V )
  9. rupibus audiri montis labor et grave Titan
  10. vociferans, fixos scopulis dum vellitur artus.
  11. contra autem ignari (quis enim nunc[*](nunc vulgo, non V ) credat in illis
  12. montibus Alciden dimissave vota retemptet?)
  13. pergere iter socii; tantum mirantur ab alto
  14. litora discussa sterni nive ruptaque saxa
  15. et simul ingentem moribundae desuper umbram
  16. alitis atque atris rorantes imbribus[*](imbridus V ) auras.
  17. Sol propius flammabat aquas, extremaque fessis
  18. coeperat optatos iam lux ostendere Colchos,
  19. magnus ubi adversum spumanti Phasis in aequor
  20. ore ruit. cuncti pariter loca debita noscunt