Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. saevaque Thermodon[*](thermodoon V | murmura M 2, murmure V ) medio sale murmura volvens,
  2. Gradivo sacer et spoliis ditissimus amnis,
  3. donat equos, donat votas cui virgo secures,
  4. cum redit ingenti per Caspia claustra triumpho
  5. Massageten[*](Massageten C Pius, Messageton V | medumque M 2 T 1 mediumque V ) Medumque trahens. est vera propago
  6. sanguinis, est ollis genitor deus. hinc magis alta
  7. Haemonidae petere et monitus non temnere Phinci.
  8. ipse autem comitum conversus ad ora novorum
  9. 'vos mihi nunc pugnas' ait 'et victricia' ductor
  10. 'Herculis arma mei vestrasque in litore Martis
  11. interea memorate manus.' sic fatus et aegro
  12. p.112
  13. corde silens audit cursus[*](cursus doctus quidam apud Harlesium, currus V ) bellique labores
  14. virginei, exciderit frenis quae prima remissis,
  15. semianimem patrius quam sanguine vexerit amnis[*](quam sanguine uexerit amnis V, quam uexerit amnis in aequor C )
  16. quae pelta latus atque umeros[*](humeros M 2 T umeris V ) nudata pharetris
  17. fugerit Herculeae mox vulnere prensa sagittae,
  18. utque securigeras stimulaverit Ira catervas
  19. fleturusque pater, quantus duce terror in ipsa,
  20. qui furor, insignis quo balteus arserit auro.
  21. Nocte sub extrema clausis telluris ab antris