Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- "ne vanas impende preces finemque malorum
- expete, Agenoride; pontum penetraverit ulla
- cum ratis et rabidi steterint in gurgite montes,
- tune sperare modum poenae veniamque licebit."
- sic deus. aut vobis ergo fera saxa[*](fera per saxa V, per del. M 2 ) patescunt
- aut mea iam saevae redeunt ad pabula Dirae.
- verum inter medias dabitur si currere cautes
- (certe digna[*](certe haec d. Burmann ) manus) vacuumque exibis in aequor,
- proxima regna Lyci, remeat qui victor ab oris
- Bebryciis. toto non ullus litore Ponti
- mitior. hic lecto comitum de robore siquem
- perculerit vicina lues, ne defice[*](defice Bon. 1, defece V ) casus
- praedicti memor atque animos accinge[*](accinge M, accingere V | futuris T 1, Bon. 2, futuros V ) futuris.
- illic pestiferas subter iuga concava torquet
- alter[*](Ater C ) aquas Acheron vastoque exundat hiatu
- fumeus et saeva sequitur[*](ad sequitur cf. V 656 ) caligine campos.
- linque gravem fluvium et miseris sua fata colonis:
- sic quoque non uno dabitur transcurrere luctu.
- quid tibi nubifera surgentem rupe Carambin,[*](carambī M 2, carambi V )
- quid memorem, quas Iris aquas aut[*](aut V, quas C ) torqueat Ancon?
p.101