Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. iamne animis, iam gente pares, atque inclita vulgi[*](iam gente M 2, iam negenite VS | inclita SM, indita V | uulgi X 2 MT, uului V )
  2. dextera? nulla fides, nulli super Hercule fletus?
  3. nunc Porthaonides, nunc dux mihi Thracia proles?,
  4. aspera nunc pavidos contra ruit agna leones?
  5. bane ego magnanimi spolium Didymaonis hastam,
  6. quae neque iam frondes virides nee proferet umbras,
  7. ut semel est evulsa[*](aeuulsa V, excussa C ) iugis ac matre perempta
  8. fida ministeria et duras obit horrida pugnas,
  9. testor et hoc omni, ductor, tibi numine firmo:
  10. saepe metu, saepe in tenui discrimine rerum
  11. Herculeas iam serus opes spretique vocabis
  12. arma viri,[*](uiri SM, uir V | tum XM, dum V ) nec nos tumida haec tum dicta iuvabunt.'
  13. Talibus Aeacides socios terroribus[*](terroribus V, sermonibus C ) urgens
  14. inlacrimat multaque comas deformat harena.
  15. fata trahunt, raptusque virum certamine ductor
  16. ibat et optenta mulcebat lumina palla.
  17. hie vero ingenti repetuntur pectora luctu,
  18. ut socii sedere locis nullaeque leonis
  19. exuviae tantique vocant[*](uocant V (Valerium sic scripsisse pro uacant docet IV 248) ) vestigia transtri.
  20. flet pius Aeacides, maerent Poeantia corda,