Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. spes mihi quae tali[*](tali Bon. 2, talis V ) potuit longissima casu
  2. esse fuit; quiscumque virum perquirere silvis
  3. egit amor; loca vociferans non ulla reliqui.
  4. nunc quoque, dum vario nutat sententia motu,
  5. cernere devexis redeuntem montibus opto.
  6. sat lacrimis comitique datum,[*](Sat M 2 T, Stat V | datum X 2 M, tadum V ) quem sortibus aevi
  7. crede vel in mediae raptum tibi sanguine pugnae.'
  8. Talibus Oenides urget; simul incita dictis
  9. heroum manus. ante omnes Argoa iubebat
  10. vincla rapi Calais. furias miratur ovantum
  11. Aeacides, multusque viri cunctantia corda
  12. fert dolor, an sese comitem tam tristibus actis
  13. p.79
  14. abneget et celsi maerens petat ardua montis.
  15. non tamen et gemitus et inanes desinit iras
  16. fundere. 'quis terris pro Iuppiter' inquit 'Achaeis
  17. iste dies, saevi capient quae gaudia Colchi.
  18. non hi tum flatus, non ista superbia dictis,
  19. litore cum patrio,[*](cum patrio M, cupatrio V ) iam vela petentibus austris,
  20. cunctus ad Alciden versus favor: ipse iuvaret,
  21. ipse ducis curas meritosque subiret honores.