Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. robur inest; nec enim solis[*](solis XM, soli V ) dare funera Colchis
  2. sit satis et tota pelagus lustrasse iuventa.
  3. spes mihi quae tali[*](tali Bon. 2, talis V ) potuit longissima casu
  4. esse fuit; quiscumque virum perquirere silvis
  5. egit amor; loca vociferans non ulla reliqui.
  6. nunc quoque, dum vario nutat sententia motu,
  7. cernere devexis redeuntem montibus opto.
  8. sat lacrimis comitique datum,[*](Sat M 2 T, Stat V | datum X 2 M, tadum V ) quem sortibus aevi
  9. crede vel in mediae raptum tibi sanguine pugnae.'
  10. Talibus Oenides urget; simul incita dictis
  11. heroum manus. ante omnes Argoa iubebat
  12. vincla rapi Calais. furias miratur ovantum
  13. Aeacides, multusque viri cunctantia corda
  14. fert dolor, an sese comitem tam tristibus actis
  15. p.79
  16. abneget et celsi maerens petat ardua montis.
  17. non tamen et gemitus et inanes desinit iras
  18. fundere. 'quis terris pro Iuppiter' inquit 'Achaeis
  19. iste dies, saevi capient quae gaudia Colchi.
  20. non hi tum flatus, non ista superbia dictis,
  21. litore cum patrio,[*](cum patrio M, cupatrio V ) iam vela petentibus austris,