Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. verum agite et, dubiis variant quia[*](variant quia Heinsius, uariunt qui V, quibus anxia C ) pectora curis,
  2. consulite[*](consulite Bon. 1, Consulit V ) et, motis seu vos via flatibus urget,
  3. pergite et inceptos mecum revocate labores,
  4. seu pluris[*](pluris (sc. est) Burmann, plures V ) tolerare moras rursusque propinquis
  5. quaesivisse iugis, pretium haut leve temporis acti.'
  6. dixerat; at[*](at Burmann, et V | flexa Sudhaus, cf. 598, 701 ) studiis iamdudum freta iuventus
  7. orat inire vias: unum tanto afore coetu,
  8. nec minus in sese generis dextrasque potentes
  9. esse ferunt. tali mentem pars maxima flatu
  10. erigit et vana gliscunt praecordia lingua:
  11. saltibus ut mediis tum demum laeta reducit
  12. p.77
  13. cerva gregem, tum gestit aper reboatque superbis
  14. comminus ursa lupis, cum sese Martia tigris
  15. abstulit aut curvo tacitus leo condidit antro.
  16. at plus ingenti Telamon iam fluctuat ira
  17. cum fremitu, saevisque serens modo[*](serens Ald., ferens V, furens C | modo Kr., ut respondeat voci idem (640), om. V, fera S, in C ) iurgia dictis
  18. insequitur magnoque implorat[*](implorat X 2 ut vid., M 2, inplorant V ) numina questu,
  19. idem orans prensatque viros demissaque[*](Idem orans V, Dememorans C | prensatque Bon. 1, prensaque V | demissaque X, dimissaque V ) supplex
  20. haeret ad ora ducis: nil se super Hercule fari
  21. sed socio quocumque, gemens quamquam aspera fama