Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. coepta refer paulumque (nefas)[*](refer Bon. 2, refert V | nefas distinxit Sudhaus ) et foedera necte
  2. consiliis atque arte tua. sponde adfore reges
  3. dis genitos, quis arma volens, quis agmina iungat.'
  4. at virgo, quamquam insidias aestusque[*](astusque Bon. 2 ) novercae
  5. sentiat et blandos quaerentem fingere vultus,
  6. obsequitur tamen et iussas petit ocius oras.
  7. Ingemuit Iuno tandemque silentia rumpit:
  8. 'en labor, en odiis caput[*](caput XM, cupit V ) insuperabile nostris.
  9. quam Nemeen tot fessa minis, quae †belua†[*](belua V (interpolatum vid. ex Aen. VI 287), proelia Aid., flumina Burmann ex II 496, fort. semina, cf. 665 ) Lernae
  10. experiar? Phrygiis ultro concurrere monstris
  11. nempe virum et †pulchro†[*](pulchro V, tuto Wagner | ponto V, coepto Burmann ) reserantem Pergama ponto
  12. vidimus. en ego nunc regum soror — et mihi gentis
  13. ullus honos? iam tum indecores[*](indecores CT, codd. Burmanni et Harlesii, indecore V | iustaeque Heinsius, iussaeque V ) iustaeque dolorum
  14. p.73
  15. primitiae[*](Pritiae et V, Primitiae et SM, et del. Sudhaus, ut Heinsius, a Wagner ) tenero superati protinus angues.
  16. debueram nullos iuveni iam quaerere casus
  17. victa nec ad tales forsan[*](ad Bon. 1, om. V | forsan X 2 M, forsas V ) descendere pugnas.
  18. verum animis insiste tuis actumque ........
  19. tende, pudor; mox et Furias Ditemque movebo.'[*](actumque movebo V (ex 520), actumque per omnem suppl. C, fort. actumque vel coeptumque tueri) [*](Ditemque movebo X olim, M 2 C, ditem quomodo verbo V )
  20. haec ait et[*](et supr. vers. add. V 1 ) pariter laevi iuga pinea montis
  21. respicit ac pulchro venantes agmine Nymphas,