Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. corripe prima vias; finem cum Phasidis alti
  2. transierit Perses aciemque[*](aciemque Bon. 2, faciemque V ) admoverit urbi,
  3. coepta refer paulumque (nefas)[*](refer Bon. 2, refert V | nefas distinxit Sudhaus ) et foedera necte
  4. consiliis atque arte tua. sponde adfore reges
  5. dis genitos, quis arma volens, quis agmina iungat.'
  6. at virgo, quamquam insidias aestusque[*](astusque Bon. 2 ) novercae
  7. sentiat et blandos quaerentem fingere vultus,
  8. obsequitur tamen et iussas petit ocius oras.
  9. Ingemuit Iuno tandemque silentia rumpit:
  10. 'en labor, en odiis caput[*](caput XM, cupit V ) insuperabile nostris.
  11. quam Nemeen tot fessa minis, quae †belua†[*](belua V (interpolatum vid. ex Aen. VI 287), proelia Aid., flumina Burmann ex II 496, fort. semina, cf. 665 ) Lernae
  12. experiar? Phrygiis ultro concurrere monstris
  13. nempe virum et †pulchro†[*](pulchro V, tuto Wagner | ponto V, coepto Burmann ) reserantem Pergama ponto
  14. vidimus. en ego nunc regum soror — et mihi gentis
  15. ullus honos? iam tum indecores[*](indecores CT, codd. Burmanni et Harlesii, indecore V | iustaeque Heinsius, iussaeque V ) iustaeque dolorum
  16. p.73
  17. primitiae[*](Pritiae et V, Primitiae et SM, et del. Sudhaus, ut Heinsius, a Wagner ) tenero superati protinus angues.
  18. debueram nullos iuveni iam quaerere casus
  19. victa nec ad tales forsan[*](ad Bon. 1, om. V | forsan X 2 M, forsas V ) descendere pugnas.
  20. verum animis insiste tuis actumque ........
  21. tende, pudor; mox et Furias Ditemque movebo.'[*](actumque movebo V (ex 520), actumque per omnem suppl. C, fort. actumque vel coeptumque tueri) [*](Ditemque movebo X olim, M 2 C, ditem quomodo verbo V )