Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. aggeribus, tristi sileant ceu cetera planctu,
  2. sic famulum matrumque dolor, sic omnis ad unum
  3. versa manus. circa lacrimis ac mentibus aegri
  4. stant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictus
  5. Aesoniae sortemque ducis solantur acerbam.
  6. ille ubi concretes pingui iam sanguine crines
  7. pallentesque genas infractaque pectore caro
  8. tela[*](Tela Q, Taele V ) neque hesternos agnovit in hospite vultus,
  9. ingemit atque artus fatur complexus amicos:
  10. 'te tamen ignarum tanti,[*](tanti SM 2, tante V ) miserande, furoris
  11. nox habet et nullo testantem foedera questu:
  12. at mihi luctificum venit iubar. hic[*](iubar. hic Sudhaus, iuuarint V, iubar en X 2 M, iubar. heu Thilo ) quibus adsum
  13. colloquiis, cui me hospitio Fortuna revexit?
  14. exstinguine mea (fatis id[*](fatis id Bon. 2, fatisia V, fatis hoc C ) defuit unum)
  15. speravi te posse manu? talisve reliqui
  16. has ego, amice, domos? quod si iam bella manebant
  17. et placitum hoc superis, nonne haec mea iustius essent[*](essent M, esset V )
  18. funera? meque tuus sine[*](Vulnera C | sine crimine Sudhaus, nunc V, potius nunc C ) crimine plangeret error,
  19. nec Clarii nunc antra dei quercusque Tonantis
  20. arguerem. talesne acies, talesne triumphos